Ecclesiastes 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 1
1verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
2vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
3quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
4generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
5oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
6gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
7omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
8cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
9quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
10nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
11non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
12ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
14vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
15perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
16locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
17dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
Ecclesiastes 1
1Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?
4Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.
5Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
6gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 1:16
"locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit"
"Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici."





