Deuteronomium 23 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Deuteronomium 23
1non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
2non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
3Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
6non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
7non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
8qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
9quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
10si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
11et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
12habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
13gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
14quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
15non trades servum domino suo qui ad te confugerit
16habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
17non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
18non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
19non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem
20sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
21cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum
22si nolueris polliceri absque peccato eris
23quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
24ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
25si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes
Deuteronomium 23
1Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
2Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum :
4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi :
5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
6Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.
7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.
8Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
9Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
10Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
11et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.
12Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,
13gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
14quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
15Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.
16Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.
17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
19Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :
20sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
22Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
23Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
24Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.
25Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Deuteronomium 23
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Deuteronomium 23 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Deuteronomium 23:16
"habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum"
"Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum."





