Amos 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Amos 6
1vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
2transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
3qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
4qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
5qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
6bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
7quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
8iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
9quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
10et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
11et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
12quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
13numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
14qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
15ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
Amos 6
1Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
2Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.
3Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;
4qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;
5qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
8Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
10Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?
11Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.
12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
13Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
14Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
15Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Amos 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Amos 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Amos 6:1
"vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel"
"Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !"





