Amos 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Amos 5
1audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
2virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
3quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
4quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
5et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
6quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
7qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
8facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
9qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
10odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
11idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
12quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
13ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
14quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
15odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
16propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
17et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
18vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
19quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
20numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
21odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
22quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
23aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
24et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
25numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
26et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
27et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
Amos 5
1Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
2Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
3Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
4Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.
5Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
6Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
7qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
8facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :
9qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
21Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
22Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.
24Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
25Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
26et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
27Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Amos 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Amos 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Amos 5:16
"propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere"
"Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere."





