Ad Romanos 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 4
1quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
2si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
3quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
4ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
5ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
6sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
7beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
8beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
11et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
12et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
13non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
14si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio
15lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
16ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum
17sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
18qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
20in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
21plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
22ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
24sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
Ad Romanos 4
1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
7Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
10Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.
11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.
14Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
17(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :
18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 4:16
"ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum"
"Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum"





