Ad Romanos 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 2
1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
3existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6qui reddet unicuique secundum opera eius
7his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
8his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
11non est enim personarum acceptio apud Deum
12quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
14cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
16in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
Ad Romanos 2
1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.
2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?
5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
6qui reddet unicuique secundum opera ejus :
7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :
8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :
10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :
11non enim est acceptio personarum apud Deum.
12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
21Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :
22qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
25Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?
27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?
28Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :
29sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 2:16
"in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum"
"in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum."





