Ad Romanos 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Romanos 14
1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
16non ergo blasphemetur bonum nostrum
17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
Ad Romanos 14
1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
3Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
4Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
5Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
8Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
11Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
16Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
17Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
19Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
20Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
22Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
23Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Romanos 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Romanos 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Romanos 14:16
"non ergo blasphemetur bonum nostrum"
"Non ergo blasphemetur bonum nostrum."





