Ad Philippenses 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ad Philippenses 2
1si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
5hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
9propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
10ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
11et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
13Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
14omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
18id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
23hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
24confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
26quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
27nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
28festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
Ad Philippenses 2
1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
26quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ad Philippenses 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ad Philippenses 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ad Philippenses 2:16
"verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi"
"verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi."





