Actus Apostolorum 5 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Actus Apostolorum 5
1vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
2et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
3dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
4nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
5audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
6surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
7factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
8respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
9Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
10confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
11et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
12per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
13ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
14magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
15ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
16concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
17exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
19angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
20ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
21qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
22cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
23dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
24ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
28dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
29respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
31hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
32et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
33haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
34surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
35dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
36ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
37post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
38et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
39si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
40et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
41et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
42omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum
Actus Apostolorum 5
1Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
2et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
3Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?
4nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus, sed Deo.
5Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
6Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
7Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
8Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.
9Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
10Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
11Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
13Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.
14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
15ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.
17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :
18et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
19Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :
20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
23dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.
24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
25Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.
27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,
28dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
30Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
31Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :
32et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
33Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
34Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
35dixitque ad illos : Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
36Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
37Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
38Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :
39si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
42Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Actus Apostolorum 5
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Actus Apostolorum 5 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Actus Apostolorum 5:16
"concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes"
"Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes."





