Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Nehemias Caput 8

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
NEHEMIAS

Nehemias 8

1et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli
Esras 7:6, Esras 7:6, II Paralipomenon 34:15, Nehemias 3:26, II Paralipomenon 34:15
2adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi
Leviticus 23:24, Leviticus 23:24, Malachias 2:7, Malachias 2:7, Numeri 29:1
3et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum
Apocalypsis 3:22, Apocalypsis 3:22, Apocalypsis 2:29, Lucas 4:16, Lucas 4:20
4stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam
Nehemias 10:18, Esras 10:29, Nehemias 11:7, Nehemias 12:13, Nehemias 11:5
5et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus
Iudicum 3:20, Iudicum 3:20, I Regum 8:14, I Regum 8:14, Lucas 4:16
6et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram
I Ad Timotheum 2:8, I Ad Timotheum 2:8, Lamentationes 3:41, Exodus 4:31, Lamentationes 3:41
7porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo
Nehemias 9:4, Nehemias 9:4, Leviticus 10:11, Leviticus 10:11, Nehemias 3:23
8et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur
Actus Apostolorum 28:23, Lucas 24:45, Actus Apostolorum 28:23, Lucas 24:45, Lucas 24:27
9dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis
Nehemias 7:70, Nehemias 7:65, Nehemias 7:70, Nehemias 7:65, Deuteronomium 12:12
10et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra
Psalmi 28:7, Psalmi 28:8, Psalmi 28:7, Psalmi 28:8, Proverbia 17:22
11Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere
Numeri 13:30, Numeri 13:30
12abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos
Psalmi 119:174, Psalmi 119:174, Psalmi 119:127, Psalmi 119:171, Psalmi 119:72
13et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis
Proverbia 12:1, Proverbia 8:33, Proverbia 8:34, Proverbia 2:1, Proverbia 2:6
14et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
Leviticus 23:34, Leviticus 23:34, Deuteronomium 16:13, Deuteronomium 16:15, Leviticus 23:40
15et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est
Leviticus 23:40, Leviticus 23:40, Leviticus 23:4, Deuteronomium 16:16, Leviticus 23:4
16et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim
II Regum 14:13, Nehemias 12:39, II Regum 14:13, Nehemias 12:39, Nehemias 12:37
17fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis
II Paralipomenon 8:13, II Paralipomenon 8:13, Esras 3:4, II Paralipomenon 7:8, II Paralipomenon 7:10
18legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum
Numeri 29:35, Leviticus 23:36, Numeri 29:35, Leviticus 23:36, Deuteronomium 31:10

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

NehemiasTobiasIudith+

Other Books

NehemiasCh 8
TobiasIudithEstherIobPsalmi
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward