Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Matthaeus Caput 20

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
MATTHAEUS

Matthaeus 20

1simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
5illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
8cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
14tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
15aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
17et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
21qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
23ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
30et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

MatthaeusMarcusLucas+

Other Books

MatthaeusCh 20
MarcusLucasIoannesActus ApostolorumAd Romanos
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward