1et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanenstylus2et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibistylus3et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causastylus4qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eosstylus5et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unastylus6itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separetstylus7dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimitterestylus8ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuitstylus9dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechaturstylus10dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nuberestylus11qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum eststylus12sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiatstylus13tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eisstylus14Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorumstylus15et cum inposuisset eis manus abiit indestylus16et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternamstylus17qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandatastylus18dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dicesstylus19honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsumstylus20dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deeststylus21ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere mestylus22cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessionesstylus23Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorumstylus24et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorumstylus25auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus essestylus26aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia suntstylus27tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobisstylus28Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhelstylus29et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebitstylus30multi autem erunt primi novissimi et novissimi primistylus