1et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illostylus2et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierantstylus3et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suisstylus4cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinemstylus5exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illudstylus6et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humoremstylus7et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illudstylus8et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiatstylus9interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabolastylus10quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegantstylus11est autem haec parabola semen est verbum Deistylus12qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiantstylus13nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis receduntstylus14quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructumstylus15quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientiastylus16nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumenstylus17non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniatstylus18videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illostylus19venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turbastylus20et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te viderestylus21qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciuntstylus22factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderuntstylus23navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabanturstylus24accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitasstylus25dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt eistylus26enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeamstylus27et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentisstylus28is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueasstylus29praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in desertastylus30interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eumstylus31et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irentstylus32erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illosstylus33exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus eststylus34quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villasstylus35exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timueruntstylus36nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legionestylus37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus eststylus38et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicensstylus39redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesusstylus40factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eumstylus41et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eiusstylus42quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebaturstylus43et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curaristylus44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eiusstylus45et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigitstylus46et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exissestylus47videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sitstylus48at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pacestylus49adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illumstylus50Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva eritstylus51et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellaestylus52flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormitstylus53et deridebant eum scientes quia mortua essetstylus54ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surgestylus55et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducarestylus56et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum eratstylus