1convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarentstylus2et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmosstylus3et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatisstylus4et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatisstylus5et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illosstylus6egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubiquestylus7audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod dicereturstylus8a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexitstylus9et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eumstylus10et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaidastylus11quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabatstylus12dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumusstylus13ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escasstylus14erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenosstylus15et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnesstylus16acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbasstylus17et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecimstylus18et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbaestylus19at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexitstylus20dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Deistylus21at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hocstylus22dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgerestylus23dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur mestylus24qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illamstylus25quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciatstylus26nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorumstylus27dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Deistylus28factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraretstylus29et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgensstylus30et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Heliasstylus31visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalemstylus32Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illostylus33et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceretstylus34haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubemstylus35et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum auditestylus36et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderantstylus37factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multastylus38et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihistylus39et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eumstylus40et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potueruntstylus41respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuumstylus42et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavitstylus43et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eiusstylus44stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominumstylus45at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbostylus46intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior essetstylus47at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus sestylus48et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior eststylus49respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscumstylus50et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis eststylus51factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalemstylus52et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illistylus53et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalemstylus54cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illosstylus55et conversus increpavit illosstylus56et abierunt in aliud castellumstylus57factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ierisstylus58et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinetstylus59ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meumstylus60dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Deistylus61et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi suntstylus62ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Deistylus