1adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur paschastylus2et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebemstylus3intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecimstylus4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eisstylus5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi darestylus6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbisstylus7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi paschastylus8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemusstylus9at illi dixerunt ubi vis paremusstylus10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intratstylus11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducemstylus12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi paratestylus13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt paschastylus14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eostylus15et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiarstylus16dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Deistylus17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vosstylus18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniatstylus19et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationemstylus20similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditurstylus21verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensastylus22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditurstylus23et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus essetstylus24facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maiorstylus25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocanturstylus26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministratorstylus27nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministratstylus28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meisstylus29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnumstylus30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhelstylus31ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticumstylus32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuosstylus33qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem irestylus34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse mestylus35et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihilstylus36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladiumstylus37dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habentstylus38at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis eststylus39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipulistylus40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationemstylus41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabatstylus42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiatstylus43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabatstylus44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terramstylus45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitiastylus46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationemstylus47adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eumstylus48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradisstylus49videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladiostylus50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextramstylus51respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eumstylus52dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibusstylus53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarumstylus54conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longestylus55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorumstylus56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo eratstylus57at ille negavit eum dicens mulier non novi illumstylus58et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sumstylus59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus eststylus60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallusstylus61et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabisstylus62et egressus foras Petrus flevit amarestylus63et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentesstylus64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussitstylus65et alia multa blasphemantes dicebant in eumstylus66et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobisstylus67et ait illis si vobis dixero non creditis mihistylus68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetisstylus69ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Deistylus70dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sumstylus71at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eiusstylus