1et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,stylus2tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.stylus3et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.stylus4et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.stylus5sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,stylus6sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.stylus7et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, isstylus8relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.stylus9et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.stylus10quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,stylus11et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,stylus12et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.stylus13tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.stylus14respondi et dixi:stylus15olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,stylus16sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:stylus17qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,stylus18et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihistylus19tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.stylus20et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.stylus21Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa.stylus22pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.stylus23tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,stylus24ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,stylus25et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.stylus26et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.stylus27et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.stylus28et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:stylus29o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:stylus30tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.stylus31ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.stylus32nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.stylus33nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.stylus34et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut extermineturstylus35quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.stylus36nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.stylus37nam lex non perit sed permanet in suo honore.stylus38et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.stylus39et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:stylus40ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:stylus41dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.stylus42et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:stylus43sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.stylus44ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.stylus45et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.stylus46et nutrivi eum cum labore multo.stylus47et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.stylus