1et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.stylus2et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.stylus3et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.stylus4et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.stylus5et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:stylus6stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.stylus7quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissimestylus8et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.stylus9interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.stylus10et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.stylus11et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihistylus12quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,stylus13terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:stylus14sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.stylus15nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.stylus16si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.stylus17ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:stylus18non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.stylus19et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:stylus20noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.stylus21vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,stylus22et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.stylus23et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.stylus24tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.stylus25et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.stylus26et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi,stylus27et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:stylus28ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.stylus29et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,stylus30et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:stylus31quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:stylus32quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:stylus33sta ut vir, et commonebo te. et dixi:stylus34loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,stylus35quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.stylus36aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?stylus37nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:stylus38audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.stylus39vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.stylus40hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,stylus41quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,stylus42nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.stylus43et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:stylus44haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.stylus45et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.stylus46et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.stylus47et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.stylus48et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.stylus49et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.stylus50et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.stylus51propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.stylus52sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.stylus53propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.stylus54nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.stylus55tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.stylus56et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.stylus57tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.stylus58nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,stylus59et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.stylus60et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.stylus