1Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatisstylus2misericordia vobis et pax et caritas adimpleaturstylus3carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fideistylus4subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantesstylus5commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdiditstylus6angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavitstylus7sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentesstylus8similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemantstylus9cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominusstylus10hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpunturstylus11vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perieruntstylus12hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicataestylus13fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata eststylus14prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suisstylus15facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impiistylus16hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causastylus17vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christistylus18quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatumstylus19hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentesstylus20vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantesstylus21ipsos vos in dilectione Dei servatestylus22et hos quidem arguite iudicatosstylus23illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicamstylus24ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultationestylus25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amenstylus