1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeeruntstylus2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra desertastylus3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabuntstylus4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et planestylus5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maiorstylus6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferatstylus7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudiciumstylus8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabitstylus9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meumstylus10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non venietstylus11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestrosstylus12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertilistylus13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantisstylus14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregumstylus15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabiturstylus16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebitstylus17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternumstylus18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulentastylus19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitasstylus20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asinistylus