Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Iob Caput 8

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IOB

Iob 8

1respondens autem Baldad Suites dixit
Proverbia 1:20, Proverbia 1:21, Proverbia 1:20, Proverbia 1:21, Ioannes 7:37
2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Proverbia 9:3, Proverbia 9:14, Proverbia 9:3, Proverbia 9:14
3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Iob 29:7, Iob 29:7, Lucas 14:21, Lucas 14:23, Matthaeus 22:9
4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Psalmi 50:1, Apocalypsis 22:17, Ioannes 3:16, Psalmi 49:1, Psalmi 49:3
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Proverbia 1:22, Proverbia 1:22, Actus Apostolorum 26:18, Apocalypsis 3:17, Apocalypsis 3:18
6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Ad Colossenses 1:26, Ad Colossenses 1:26, Proverbia 23:16, Matthaeus 7:28, Matthaeus 7:29
7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
Psalmi 37:30, Psalmi 37:30, Ioannes 8:14, Ioannes 8:14, Ioannes 17:17
8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Ioannes 7:46, Ioannes 7:46, Psalmi 12:6, Proverbia 8:13, Psalmi 12:6
9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
Proverbia 14:6, Proverbia 14:6, Iacobi 1:5, Iacobi 1:5, Proverbia 15:24
10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Proverbia 2:4, Proverbia 2:5, Proverbia 2:4, Proverbia 2:5, Psalmi 119:127
11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Psalmi 19:10, Psalmi 119:127, Psalmi 19:10, Psalmi 119:127, Proverbia 4:5
12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Isaias 28:26, Isaias 28:26, Exodus 35:30, Exodus 36:4, Exodus 35:30
13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Proverbia 16:6, Proverbia 16:6, Psalmi 97:10, Psalmi 97:10, I Samuel 2:3
14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Ecclesiastes 7:19, Ecclesiastes 7:19, Isaias 9:6, Ad Romanos 11:33, Ad Romanos 11:34
15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Daniel 2:21, Ad Romanos 13:1, Daniel 2:21, Ad Romanos 13:1, Matthaeus 28:18
16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Ioannes 14:23, Ioannes 14:23, Ioannes 14:21, Ioannes 14:21, Psalmi 91:14
18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Proverbia 3:16, Proverbia 3:16, Matthaeus 6:33, Matthaeus 6:33, Lucas 16:11
19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Proverbia 3:14, Proverbia 10:20, Proverbia 3:14, Proverbia 10:20, Proverbia 8:10
20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Deuteronomium 5:32, Deuteronomium 5:32, Psalmi 32:8, Ioannes 10:27, Ioannes 10:28
21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
I Petri 1:4, I Petri 1:4, Proverbia 24:4, Matthaeus 25:46, Proverbia 24:4
22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Ad Colossenses 1:17, Ad Colossenses 1:17, Ioannes 1:1, Ioannes 1:2, Ioannes 1:1

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IobPsalmiProverbia+

Other Books

IobCh 8
PsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumSapientia
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward