Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Ioannes Caput 20

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IOANNES

Ioannes 20

1una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
2cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
4currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
5et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
6venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
7et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
8tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
9nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
10abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
12et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
14haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
15dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
16dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
17dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
18venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
19cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
20et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
21dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
22hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
23quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
24Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
25dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
26et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
27deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
28respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
30multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
31haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IoannesActus ApostolorumAd Romanos+

Other Books

IoannesCh 20
Actus ApostolorumAd RomanosI Ad CorinthiosII Ad CorinthiosAd Galatas
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward