1tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavitstylus2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eumstylus3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapasstylus4exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum forasstylus5ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homostylus6cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causamstylus7responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecitstylus8cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuitstylus9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit eistylus10dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere testylus11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habetstylus12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesaristylus13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbathastylus14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vesterstylus15illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesaremstylus16tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxeruntstylus17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgothastylus18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesumstylus19scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorumstylus20hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latinestylus21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorumstylus22respondit Pilatus quod scripsi scripsistylus23milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totumstylus24dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec feceruntstylus25stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalenestylus26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuusstylus27deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in suastylus28postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitiostylus29vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eiusstylus30cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritumstylus31Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerenturstylus32venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eostylus33ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crurastylus34sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aquastylus35et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatisstylus36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eostylus37et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixeruntstylus38post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesustylus39venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centumstylus40acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelirestylus41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus eratstylus42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesumstylus