1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eosstylus2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotisstylus3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vaditstylus4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit sestylus5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctusstylus6venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedesstylus7respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem posteastylus8dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecumstylus9dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caputstylus10dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnesstylus11sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnesstylus12postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobisstylus13vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenimstylus14si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedesstylus15exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatisstylus16amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illumstylus17si haec scitis beati eritis si feceritis eastylus18non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suumstylus19amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sumstylus20amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misitstylus21cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet mestylus22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceretstylus23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesusstylus24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicitstylus25itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis eststylus26respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotisstylus27et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citiusstylus28hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit eistylus29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daretstylus30cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem noxstylus31cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eostylus32si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eumstylus33filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modostylus34mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicemstylus35in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicemstylus36dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem posteastylus37dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponamstylus38respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter negesstylus