1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesusstylus2fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eostylus3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentistylus4dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurusstylus5quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenisstylus6dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabatstylus7dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illudstylus8pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetisstylus9cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuisstylus10cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerentstylus11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesumstylus12in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolymastylus13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhelstylus14et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum eststylus15noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinaestylus16haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt eistylus17testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuisstylus18propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signumstylus19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiitstylus20erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festostylus21hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum viderestylus22venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesustylus23Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominisstylus24amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fueritstylus25ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eamstylus26si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meusstylus27nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hancstylus28Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabostylus29turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus eststylus30respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vosstylus31nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur forasstylus32et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsumstylus33hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturusstylus34respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominisstylus35dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadatstylus36dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eisstylus37cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eumstylus38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum eststylus39propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaiasstylus40excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eosstylus41haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eostylus42verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerenturstylus43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Deistylus44Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit mestylus45et qui videt me videt eum qui misit mestylus46ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneatstylus47et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundumstylus48qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo diestylus49quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquarstylus50et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquorstylus