1et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi.stylus2et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis.stylus3et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalemstylus4et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis.stylus5et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis.stylus6et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem.stylus7et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel.stylus8et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum,stylus9et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis.stylus10et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus.stylus11sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,stylus12stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,stylus13et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.stylus14Ionatha autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.stylus15et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate.stylus16et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.stylus17et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis.stylus18et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores:stylus19ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.stylus20et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua.stylus21et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias.stylus22et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas.stylus23et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas.stylus24ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus.stylus25ex ostiariis Sallumus et Tolbanes.stylus26et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas.stylus27et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias.stylus28et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias.stylus29et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis.stylus30et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth.stylus31et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses.stylus32et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras.stylus33et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei.stylus34et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus.stylus35et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas.stylus36omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis.stylus37et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis.stylus38et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae.stylus39et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel.stylus40et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi.stylus41et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem.stylus42et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat.stylus43et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram,stylus44et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zacchariasstylus45et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.stylus46et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.stylus47et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.stylus48Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitaestylus49qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem.stylus50et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinemstylus51dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem.stylus52digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent.stylus53sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos.stylus54et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse.stylus55et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt.stylus56et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel.stylus