1et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,stylus2filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.stylus3hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere.stylus4et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.stylus5et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,stylus6anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,stylus7venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.stylus8in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.stylus9accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:stylus10rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem.stylus11humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.stylus12si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,stylus13ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,stylus14et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,stylus15quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia,stylus16ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.stylus17et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.stylus18et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,stylus19et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.stylus20[]stylus21et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autemstylus22et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.stylus23omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.stylus24vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huiusstylus25nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.stylus26tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,stylus27ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.stylus28et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,stylus29et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.stylus30et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.stylus31et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:stylus32ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,stylus33ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,stylus34ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti,stylus35ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta,stylus36ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta,stylus37ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,stylus38ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim,stylus39ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta,stylus40ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo,stylus41ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem;stylus42ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.stylus43et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos.stylus44et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.stylus45et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos.stylus46et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii.stylus47et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.stylus48et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,stylus49Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;stylus50et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.stylus51et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.stylus52erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.stylus53diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.stylus54et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.stylus55et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.stylus56et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.stylus57et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centumstylus58et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.stylus59et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.stylus60vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.stylus61et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.stylus62et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.stylus63et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.stylus64et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universastylus65et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.stylus66qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex,stylus67agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.stylus68et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.stylus69et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitaestylus70et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis.stylus71coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei.stylus72et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus.stylus73et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.stylus74et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominumstylus75dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam.stylus76peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,stylus77quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem.stylus78et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem.stylus79et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae,stylus80detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae.stylus81et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibumstylus82et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.stylus83et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarumstylus84dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua.stylus85et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris.stylus86et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum.stylus87et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.stylus88et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius.stylus89nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum?stylus90Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem,stylus91ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.stylus92et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine.stylus93et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.stylus94et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum,stylus95sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica,stylus96ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac.stylus97et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.stylus