1quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi meistylusOsee 10:5, Osee 10:5, Osee 4:12, Ieremias 44:17, Osee 4:122quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorumstylusOsee 2:9, Osee 2:9, Michaes 6:13, Michaes 6:16, Michaes 6:133et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit DominusstylusEzechiel 4:13, Ezechiel 4:13, Osee 8:13, Osee 8:13, Leviticus 25:234unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedetstylusIeremias 6:20, Osee 8:13, Deuteronomium 26:14, Ieremias 6:20, Osee 8:135et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraveruntstylusIsaias 10:3, Isaias 10:3, Ieremias 5:31, Osee 2:11, Ieremias 5:316habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit DominusstylusOsee 10:8, Osee 10:8, Isaias 5:6, Isaias 5:6, Osee 9:37propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi meistylusActus Apostolorum 26:24, Actus Apostolorum 26:25, Actus Apostolorum 26:24, Actus Apostolorum 26:25, Michaes 7:48sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidiasstylusOsee 5:1, Ezechiel 3:17, Osee 5:1, Ezechiel 3:17, Isaias 62:69numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima meastylusOsee 10:9, Osee 10:9, Iudicum 19:16, Iudicum 20:21, Iudicum 19:1610super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesseruntstylusIeremias 11:13, Osee 4:14, Ieremias 11:13, Osee 4:14, Ezechiel 20:811et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitatorstylusOsee 10:5, Deuteronomium 28:18, Osee 4:7, Osee 9:14, Osee 10:512quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseatstylusOsee 7:13, Osee 7:13, Osee 9:16, Deuteronomium 31:17, Deuteronomium 32:2513et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in eastylusEzechiel 27:3, Ezechiel 26:1, Ezechiel 26:21, Ezechiel 27:3, Ezechiel 26:114et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suisstylusLucas 23:29, Lucas 23:29, Lucas 21:23, Marcus 13:17, Osee 9:1615idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellisstylusOsee 4:15, Osee 12:11, Osee 4:15, Osee 12:11, Isaias 1:2316et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumanturstylusOsee 9:11, Osee 9:13, Osee 9:11, Osee 9:13, Isaias 5:2417haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properentstylusDeuteronomium 28:64, Deuteronomium 28:65, Osee 7:13, Deuteronomium 28:64, Deuteronomium 28:6518festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquisstylus19quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostrastylus20audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctumstylus21quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateisstylus22loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligatstylus23haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suisstylus24sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominusstylus25ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputiumstylus26super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt cordestylus