1audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus IsrahelstylusOsee 8:11, Osee 8:11, Isaias 5:1, Isaias 5:7, Osee 12:112haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentesstylusMichaes 5:13, I Regum 18:21, Michaes 5:13, I Regum 18:21, Iacobi 4:43quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in asciastylusOsee 10:15, Osee 10:15, Osee 13:11, Osee 10:7, Osee 13:114argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvaturstylusAmos 5:7, Amos 6:12, Osee 4:2, Amos 5:7, Amos 6:125in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec benestylusOsee 9:11, Osee 9:11, Osee 5:8, Osee 5:8, II Regum 23:56non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudinestylusOsee 5:13, Osee 5:13, Isaias 30:3, Isaias 30:3, Daniel 11:87quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tuistylusOsee 10:3, Osee 10:3, Osee 13:11, II Regum 17:4, II Regum 1:38pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum eststylusLucas 23:30, Lucas 23:30, Apocalypsis 6:16, Apocalypsis 6:16, Isaias 2:199argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haecstylusOsee 9:9, Osee 9:9, Genesis 8:21, Genesis 6:5, Sophonias 3:610Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eiusstylusEzechiel 5:13, Ezechiel 5:13, Osee 4:9, Ieremias 16:16, Osee 4:911sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis suntstylusOsee 4:16, Osee 4:16, Deuteronomium 25:4, Ieremias 50:11, Deuteronomium 25:412qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelosstylusIeremias 4:3, Ieremias 4:4, Ieremias 4:3, Ieremias 4:4, Iacobi 3:1813ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suisstylusIob 4:8, Iob 4:8, Ad Galatas 6:7, Ad Galatas 6:8, Ad Galatas 6:714stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eisstylusOsee 13:16, Osee 13:16, II Regum 18:9, II Regum 18:10, II Regum 18:915vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribuntstylusOsee 10:5, Osee 10:5, Osee 10:7, Osee 10:7, Osee 10:316non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illistylus17congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidionestylus18quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut invenianturstylus19vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illamstylus20tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles measstylus21quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus eststylus22vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconumstylus23scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suosstylus24corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas mestylus25effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaveruntstylus