1seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicatorstylus2pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntariestylus3neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animostylus4et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronamstylus5similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiamstylus6humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationisstylus7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobisstylus8sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoretstylus9cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieristylus10Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabitstylus11ipsi imperium in saecula saeculorum amenstylus12per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua statestylus13salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meusstylus14salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christostylus