1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatisstylus2ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporisstylus3sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibusstylus4in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantesstylus5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuosstylus6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritustylus7omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibusstylus8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorumstylus9hospitales invicem sine murmurationestylus10unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Deistylus11si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amenstylus12carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingatstylus13sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantesstylus14si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescitstylus15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitorstylus16si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nominestylus17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangeliostylus18et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebitstylus19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactisstylus