1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniaestylus2secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multipliceturstylus3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuisstylus4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobisstylus5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimostylus6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibusstylus7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christistylus8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificatastylus9reportantes finem fidei vestrae salutem animarumstylus10de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaveruntstylus11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores gloriasstylus12quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicerestylus13propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christistylus14quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriisstylus15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitisstylus16quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sumstylus17et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversaministylus18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionisstylus19sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christistylus20praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vosstylus21qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deostylus22animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentiusstylus23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentisstylus24quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos deciditstylus25verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vosstylus