1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractionesstylus2sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutemstylus3si gustastis quoniam dulcis Dominusstylus4ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatumstylus5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christumstylus6propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundeturstylus7vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput angulistylus8et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi suntstylus9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suumstylus10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecutistylus11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animamstylus12conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationisstylus13subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellentistylus14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorumstylus15quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiamstylus16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Deistylus17omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificatestylus18servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolisstylus19haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniustestylus20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deumstylus21in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eiusstylus22qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsiusstylus23qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniustestylus24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estisstylus25eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarumstylus