1filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustumstylus2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundistylus3et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemusstylus4qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non eststylus5qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumusstylus6qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambularestylus7carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistisstylus8iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucetstylus9qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhucstylus10qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non eststylus11qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eiusstylus12scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eiusstylus13scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignumstylus14scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignumstylus15nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eostylus16quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo eststylus17et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternumstylus18filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora eststylus19ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobisstylus20sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omniastylus21non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non eststylus22quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filiumstylus23omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habetstylus24vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitisstylus25et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternamstylus26haec scripsi vobis de eis qui seducunt vosstylus27et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eostylus28et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eiusstylus29si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus eststylus