1de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangerestylus2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeatstylus3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor virostylus4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulierstylus5nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestramstylus6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperiumstylus7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sicstylus8dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et egostylus9quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uristylus10his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discederestylus11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittatstylus12nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illamstylus13et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virumstylus14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti suntstylus15quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deusstylus16unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam faciesstylus17nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceostylus18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidaturstylus19circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Deistylus20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneatstylus21servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis uterestylus22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christistylus23pretio empti estis nolite fieri servi hominumstylus24unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deumstylus25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelisstylus26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic essestylus27alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxoremstylus28si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parcostylus29hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sintstylus30et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentesstylus31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundistylus32volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deostylus33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus eststylus34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat virostylus35porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandistylus36si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubatstylus37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facitstylus38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facitstylus39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Dominostylus40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeostylus