1audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctosstylus2an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetisstylus3nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saeculariastylus4saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandumstylus5ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suumstylus6sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infidelesstylus7iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patiministylus8sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribusstylus9an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteristylus10neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebuntstylus11et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostristylus12omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestatestylus13esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corporistylus14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suamstylus15nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absitstylus16an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne unastylus17qui autem adheret Domino unus spiritus eststylus18fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccatstylus19an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestristylus20empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestrostylus