1die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domusstylusI Ioannis 5:14, I Ioannis 5:15, I Ioannis 5:14, I Ioannis 5:15, Psalmi 54:22cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eiusstylusPsalmi 65:2, Psalmi 65:2, Psalmi 3:4, Psalmi 3:4, Isaias 33:223dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibistylusPsalmi 119:147, Psalmi 119:147, Psalmi 88:13, Psalmi 88:13, Marcus 1:354at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravistylusPsalmi 11:5, Psalmi 11:5, Ad Hebraeos 12:14, Ad Hebraeos 12:14, Psalmi 50:215statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraveratstylusPsalmi 11:5, Psalmi 11:5, Osee 9:15, Psalmi 1:5, Osee 9:156dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabisstylusApocalypsis 21:8, Psalmi 55:23, Apocalypsis 21:8, Psalmi 55:23, Apocalypsis 22:157cui respondit Hester petitio mea et preces istae suntstylusPsalmi 132:7, Psalmi 138:2, Psalmi 132:7, Psalmi 138:2, Ad Hebraeos 4:168si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meamstylusPsalmi 27:11, Psalmi 27:11, Psalmi 25:4, Psalmi 25:5, Psalmi 25:49egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valdestylusAd Romanos 3:13, Ad Romanos 3:13, Ieremias 9:3, Ieremias 9:6, Ieremias 9:310et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suamstylusIsaias 63:10, Isaias 63:10, II Samuel 17:14, II Samuel 17:14, Psalmi 71:1311et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevassetstylusAd Romanos 8:28, Ad Romanos 8:28, Apocalypsis 19:1, Apocalypsis 19:7, Apocalypsis 19:112et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sumstylusPsalmi 84:11, Psalmi 84:11, Psalmi 32:10, Psalmi 32:10, Psalmi 115:1313et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regiasstylus14responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucemstylus