1quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi suistylusII Ad Corinthios 1:10, II Ad Corinthios 1:10, Exodus 34:6, Exodus 34:7, Exodus 34:62et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrarestylusProverbia 1:22, Proverbia 1:22, Osee 4:7, Osee 4:7, Psalmi 3:33in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibusstylusIoannes 15:16, Ioannes 15:16, Psalmi 34:15, Psalmi 34:15, II Petri 2:94ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluitstylusAd Ephesios 4:26, Ad Ephesios 4:26, Psalmi 77:6, Psalmi 77:6, Proverbia 3:75accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceretstylusAd Hebraeos 13:15, Ad Hebraeos 13:16, Psalmi 37:3, Ad Hebraeos 13:15, Ad Hebraeos 13:166egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatiistylusPsalmi 80:19, Psalmi 80:19, Numeri 6:26, Numeri 6:26, Psalmi 80:77qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentumstylusIsaias 9:3, Psalmi 63:2, Psalmi 63:5, Isaias 9:3, Psalmi 63:28exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suostylusProverbia 3:24, Proverbia 3:24, Psalmi 3:5, Psalmi 3:5, Iob 11:189regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixeratstylus10quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheostylus11omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eumstylus12quod cum audisset Mardocheusstylus13rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeisstylus14si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore pararerisstylus15rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavitstylus16vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculostylus17ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperatstylus