1Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravitstylus2templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templistylus3in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modumstylus4qui curavit gentem suam et liberavit illam a perniciestylus5qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus eststylus6quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucetstylus7et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Deistylus8quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatisstylus9quasi ignis effulgens et tus ardens in ignistylus10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretiosostylus11quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutisstylus12in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictumstylus13in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libanostylus14sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria suastylus15oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regisstylus16porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvaestylus17et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principistylus18tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deostylus19tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelsostylus20et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenusstylus21et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfeceruntstylus22tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriaristylus23et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Deistylus24et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiamstylus25det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternosstylus26credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suisstylus27duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderimstylus28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimisstylus29doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suostylus30beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semperstylus31si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius eststylus