1et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non eststylus2et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suostylus3et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deusstylus4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abieruntstylus5et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et verastylus6et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratisstylus7qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filiusstylus8timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secundastylus9et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agnistylus10et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deostylus11habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallumstylus12et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhelstylus13ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tresstylus14et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agnistylus15et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murumstylus16et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia suntstylus17et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angelistylus18et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundostylus19fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdusstylus20quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistusstylus21et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidumstylus22et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnusstylus23et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnusstylus24et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illamstylus25et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illicstylus26et adferent gloriam et honorem gentium in illamstylus27nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agnistylus