Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Ad Romanos Caput 9

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
AD ROMANOS

Ad Romanos 9

1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

Ad RomanosI Ad CorinthiosII Ad Corinthios+

Other Books

Ad RomanosCh 9
I Ad CorinthiosII Ad CorinthiosAd GalatasAd EphesiosAd Philippenses
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward