Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Ad Romanos Caput 8

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
AD ROMANOS

Ad Romanos 8

1nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
2lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
3nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
4ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
5qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
6nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
9vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
10si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
11quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
12ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
13si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
14quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
15non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
16ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
17si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
18existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
19nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
20vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
22scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
23non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
24spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
25si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
26similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
27qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
28scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
29nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
30quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
31quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
32qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
33quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
34quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

Ad RomanosI Ad CorinthiosII Ad Corinthios+

Other Books

Ad RomanosCh 8
I Ad CorinthiosII Ad CorinthiosAd GalatasAd EphesiosAd Philippenses
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward