1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationumstylus2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducatstylus3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsitstylus4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illumstylus5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundetstylus6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deostylus7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moriturstylus8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumusstylus9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum domineturstylus10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Deistylus11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deostylus12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deostylus13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalumstylus14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune eststylus15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus eststylus16non ergo blasphemetur bonum nostrumstylus17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sanctostylus18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibusstylus19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicemstylus20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducatstylus21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmaturstylus22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probatstylus23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum eststylus