1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placerestylus2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationemstylus3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super mestylus4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamusstylus5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christumstylus6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christistylus7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Deistylus8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrumstylus9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabostylus10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eiusstylus11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populistylus12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabuntstylus13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sanctistylus14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monerestylus15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deostylus16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sanctostylus17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deumstylus18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factisstylus19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christistylus20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificaremstylus21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegentstylus22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vosstylus23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annisstylus24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuerostylus25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctisstylus26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalemstylus27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eisstylus28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniamstylus29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniamstylus30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deumstylus31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctisstylus32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscumstylus33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amenstylus