1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrumstylus2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfectastylus3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fideistylus4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habentstylus5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membrastylus6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fideistylus7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrinastylus8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritatestylus9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bonostylus10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientesstylus11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientesstylus12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantesstylus13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantesstylus14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicerestylus15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibusstylus16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsosstylus17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibusstylus18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentesstylus19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominusstylus20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eiusstylus21noli vinci a malo sed vince in bono malumstylus