1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniaminstylus2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhelstylus3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meamstylus4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baalstylus5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae suntstylus6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratiastylus7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati suntstylus8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diemstylus9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illisstylus10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurvastylus11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulenturstylus12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorumstylus13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabostylus14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illisstylus15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuisstylus16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et ramistylus17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus esstylus18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix testylus19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserarstylus20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed timestylus21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcatstylus22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu exciderisstylus23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illosstylus24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivaestylus25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraretstylus26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacobstylus27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorumstylus28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patresstylus29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Deistylus30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatemstylus31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequanturstylus32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereaturstylus33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eiusstylus34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuitstylus35aut quis prior dedit illi et retribuetur eistylus36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amenstylus