1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustaestylus2ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensestylus3sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agerestylus4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrariistylus5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciaestylus6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eamstylus7et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonemstylus8et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassastylus9multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulusstylus10dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatiostylus11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebanturstylus12et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorumstylus13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretamstylus14non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilostylus15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamurstylus16insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scaphamstylus17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebanturstylus18valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum feceruntstylus19et tertia die suis manibus armamenta navis proieceruntstylus20neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostraestylus21et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturamstylus22et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navisstylus23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deserviostylus24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecumstylus25propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihistylus26in insulam autem quandam oportet nos devenirestylus27sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionemstylus28qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecimstylus29timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieristylus30nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extenderestylus31dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestisstylus32tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam exciderestylus33et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientesstylus34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribitstylus35et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducarestylus36animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibumstylus37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sexstylus38et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in marestylus39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navemstylus40et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litusstylus41et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi marisstylus42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeretstylus43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exirestylus44et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terramstylus