1post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulumstylus2et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiamstylus3semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actionestylus4ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementiastylus5invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorumstylus6qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimusstylus7[]stylus8a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eumstylus9adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se haberestylus10respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciamstylus11potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalemstylus12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitatestylus13neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant mestylus14confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta suntstylus15spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorumstylus16in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semperstylus17post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et votastylus18in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultustylus19quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum mestylus20aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in conciliostylus21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobisstylus22distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vosstylus23iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare eistylus24post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christumstylus25disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam testylus26simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eostylus27biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctumstylus