1Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesareastylus2adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eumstylus3postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in viastylus4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturumstylus5qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eumstylus6demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adducistylus7qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probarestylus8Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavistylus9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud mestylus10dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nostistylus11si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appellostylus12tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibisstylus13et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festumstylus14et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctusstylus15de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationemstylus16ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda criminastylus17cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virumstylus18de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malumstylus19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus viverestylus20haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istisstylus21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesaremstylus22Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eumstylus23altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulusstylus24et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere ampliusstylus25ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mitterestylus26de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribamstylus27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significarestylus