Sapientia 19 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Sapientia 19
1impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
2quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
3adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
4ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
5ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
6omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
8per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra
9tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
10memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
13etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
14et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
15qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
17in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu
18agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur
20flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis
Sapientia 19
1Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum :
2quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti.
3Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
4Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio :
5et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
6Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
7Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio :
8per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
9Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
10Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant : quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
11Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
12In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra : et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
13Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
14Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
15Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus.
16Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
17In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde æstimari ex ipso visu certo potest.
18Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
19Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
20Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Sapientia 19
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Sapientia 19 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Sapientia 19:16
"percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat"
"Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat."





