Psalmi 26 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 26
1David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
6in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
7exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
11legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13credo videre bona Domini in terra viventium ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Psalmi 26
1Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?
2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
4Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
8Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
9Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
13Credo videre bona Domini in terra viventium.
14Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 26
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 26 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 26:1
"David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo"
"Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?"





